Epistolae (Tres)

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

agnosce enim, miser, agnosce quod nescis, omnes fere sanctos magis insignes periculorum suorum fuisse uirtutibus. uideo quidem Petrum fide potentem rerum obstante natura mare pedibus supergressum et instabiles aquas corporeo pressisse uestigio. sed non ideo mihi minor uidetur gentium praedicator, quem fluctus absorbuit et post triduum totidemque noctes emergentem e profundo unda restituit. adque nescio an paene plus fuerit uixisse in profundo an supra maris profunda transisse.

sed haec tu, ut arbitror, stulte, non legeras aut lecta non audieras. neque enim absque diuino consilio istius modi exemplum beatus Euangelista sacris litteris protulisset, nisi ut ex his humana mens erudiretur naufragiorum adque serpentium casus, et, sicut Apostolus refert, qui nuditate et fame latronumque periculis gloriatur, omnia haec sanctis hominibus ad perpetiendum quidem esse communia, sed his tolerandis adque uincendis praecipuam semper iustorum fuisse uirtutem, dum per omnia temptamenta patientes et semper inuicti tanto fortius uincerent, quanto grauius pertulissent.