Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

hoc illud fuit tempus, quo inter medias flammas positus non sensit incendium , quod mihi non arbitror esse referendum, quia hoc plenius iste Sulpicius, licet in libro suo praeteritum, in epistula tamen postea, quam ad Eusebium, tunc presbyterum, modo episcopum fecit, exposuit: quam tu, Postumiane, aut credo legisti, aut si incognita tibi est, cum libuerit, in promptu ex illo armario habes: nos ab illo omissa referemus.

Quodam tempore, cum dioeceses circuiret, uenantium agmen incurrimus. canes leporem sequebantur: iamque multo spatio uicta bestiola, cum undique campis late patentibus nullum esset effugium, mortem inminentem iam iamque capienda crebris flexibus differebat. cuius periculum uir beatus pia mente miseratus imperat canibus, desisterent sequi et sinerent abire fugientem. continuo ad primum sermonis imperium constiterunt: crederes uinctos, immo potius adfixos in suis haerere uestigiis. ita lepusculus persecutoribus alligatis incolumis euasit.

Operae pretium autem est, etiam familiaria illius uerba, spiritualiter salsa, memorare.

quem recens tonsam forte [*]( 1 hii A, hi FVv II praedicare 2 codd. Gia. 4 obuiam om. V, cf. tamenuit. Mart. 13, 8 II iubet om. F pr. m. iussit F corr. 5 uidit V: uidet AFv 6 descende BM 10 deinde., II petiit AJBMV: petit Fv 14 lebro suo praeterito V 15 tum AF 18 referimus AFv 19 Quodam BY: Quodam autem AFv ) cum V: dum AFv II iocisis V I circumiret A II agmini Q et 2 libri Gisel. 24 ut desisterent AFv 25 continuo V: qui continuo AFv II imperium sermonis F, sed imp. additum m. 2; sermonis eius imp. B 26 uostigis F 28 autem V 8. I. habet II spiritualiter salsa B: spiritaliter sancta V, spiritali sale )

192
conspexerat. euangelicum, inquit, mandatum ista conpleuit: duas habuit tunicas, unam earum largita est non habenti: ita ergo et uos facere debetis.