Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

nam certe dum stramen illud, quod in lectos nostros paratur, aspicio, subuenit in memoriam etiam de stramine, m quo Martinus iacuerat, factam esse uirtutem.

res ita gesta est. Claudiomagus uicus est in confinio Biturigum adque Turonorum. ecclesia ibi est celebris religione sanctorum nec minus gloriosa sacrarum uirginum multitudine. praeteriens ergo Martinus in secretario ecclesiae habuit mansionem.

post discessum illius cunctae in secretarium illud uirgines inruerunt: adlambunt singula loca, ubi aut sederat uir beatus aut steterat, stramentum etiam, in quo iacuerat, partiuntur.

una earum post dies paucos partem straminis, quam sibi pro benedictione collegerat, energumeno, quem spiritus erroris agitabat, de ceruice suspendit. nec mora, dicto citius eiecto daemone persona curata est.