Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

igitur omnes rapidis nos passibus consequuntur. conscii facti ac meriti, pudore confusi, flentes et puluere, quo se ipsi foedauerant, caput adque ora conspersi, ant Martini se genua prouoluunt, ueniam precantes et ut eos abire sineret postulantes: satis se uel sola conscientia dedisse poenarum satisque intellexisse, quam eodem ipsos uiuos absorbere terra potuisset, uel ipsi potius amissis sensibus in inmobilem saxorum naturam rigescere debuissent, sicut adfixa locis quibus steterant iumenta uidissent: orare se adque obsecrare, ut indulgeret sceleris ueniam et copiam praestaret abeundi.

senserat etiam, priusquam occurrerent, uir beatus illos teneri, nobisque id ante iam dixerat: ueniam tamen clementer indulsit eosdemque abire permisit, animalibus restitutis.

Illud autem animaduerti saepe, Sulpici, Martinum tibi dicere solitum, nequaquam sibi in episcopatu eam uirtutum gratiam suppetisse, quam prius se habuisse meminisset. quod si uerum est, immo quia uerum est, conicere possumus, quanta fuerint illa, quae monachus operatus est et quae teste nullo solus exercuit, cum tanta illum in episcopatu signa fecisse sub oculis omnium uiderimus.

multa quidem illius prius gesta innotuere mundo neque potuere celari, sed innumerabilia esse dicuntur, quae dum iactantiam uitat, occuluit neque in hominum notitiam passus est peruenire, quippe qui humanam substantiam supergressus, uirtutis suae conscientia mundi gloriam calcans, caelo teste frueretur.