Dialogi
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
nos ilico consecuti foede cruentum adque uniuersa corporis parte laniatum, cum exanimis in terram procubuisset, inuenimus: statimque eum asello suo inposuimus ac locum caedis illius exsecrantes raptim abire properauimus. interea illi regressi ad raedam suam furore satiato, agi quo ire coeperant, iumenta praecipiunt.
quae cum omnia solo fixa ac si aenea signa riguissent, adtollentibus altius uocem magistris, flagris hinc adque inde resonantibus, nihil penitus mouebantur. consurgunt deinde omnes pariter in uerbera: consumit Gallicas mularum poena mastigias. tota rapitur silua.
de proximo, trabibus iumenta tunduntur, sed nihil penitus saeuae manus agebant: uno adque eodem in loco stabant fixa simulacra. quid agerent infelices homines nesciebant, nec iam ultra dissimulare poterant, quin quamlibet brutis pectoribus agnoscerent, diuino numine se teneri.
tandem ergo in se regressi coeperunt quaerere, quis ille esset, [*]( 1 eo dum] eodem Y, eodem dum AF II diocisis nisitata V 3 puplicum F 4 raeda V: reda AF, rheda v et sic infra § 5 5 circumiectum V 6 cesserant ABV: haeserunt Fv 7 deinde v 8 ipsa V: illa AFv 9 facere Fpr. m. 10 saltibus om. F pro m. 11 dehinc V: dein A, deinde Fv 12 ille non motus 2 codd. Gisel. 14 furentibus Mj at tt. de Prato 15 ilico AFV: illico v II cruentato F corr. 16 terra AF 19 furore suo satiati M, furore fatigati V; atcf. Paulinus: Interea expleto satiati corda furore 20 signa om. AFQ 21 adtollentibus BMV: . tollentibus AFv 24 trauibus V 29 regressi in se F, in se reuersi M )