Dialogi
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
ceterum postero die, cum aliqui ex incolis ad nos [uisendos] confluere coepissent, cognoscimus illum hospitem nostrum esse presbyterum, quod summa nos dissimulatione celauerat.
deinde cum ipso ad ecclesiam processimus, quae fere duobus milibus aberat, a conspectu nostro interiectu montis exclusa. erat autem uilibus texta uirgultis, non multo ambitiosior quam nostri hospitis tabernaculum, in quo nisi incuruus non poterat consistere.
cum hominum mores quaereremus, illud praeclarum aduertimus, nihil eos neque emere neque uendere. quid sit fraus aut furtum nesciunt. aurum uero adque argentum, quae prima mortales putant esse, neque habent neque habere cupiunt.
nam cum ego presbytero illi decem nummos aureos obtulissem, refugit, altiore consilio protestatus, ecclesiam auro non instrui, sed potius destrui. aliquantulum ei uestimentorum indulsimus.