Chronica
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
sed postea imperator per Magnum et Rufmn episcopos deprauatus at a mitioribus consiliis deflexuscausam praefecto Euodio permisit, uiro acri e seuero.
is Priscillianum gemino iudicio auditum conuictumque maleficŲ nec diffitentem obscenis se studuisse doctrinis, nocturnos etiam turpium feminarum egisse conuentus nudumque orare solitum, nocentem pronuntiauit redegitque in custodiam, donec ad principem referret. gesta ad palatium delata censuitque imperator, Priscillianum sociosque eius capite damnari oportere. [*]( 4 ydatius et ithatius P II stidimn P 5 super nos: super in P, in b 1\\ non] n (pro ñ) P 7 mihi non tam Sigonius 8 audisJ: P 9 suptuosus P 10 stiltitiae P 17 infelium P 19 seuum P, nouumb 20 indicaret P corr. ex uindicaret, quod haud scio an praeferendum sit 24 defluxus P 25 eniodio P tj is P: Qui b i7 obsooenis b 30 gesta ad p. delata censuitq. P: gestis ad p. delatis ceBsuit b 31 capitis bi )
Ceterum Ithacius uidens, quam inuidiosum sibi apud episcopos foret, ai accusator etiam postremis rerum capitalium iudiciis astitisset - etenim iterari iudicium necesse erat - subtrahit se cognitioni, frustra callidus iam scelere perfecto.