Chronica
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
ausus etiam miser est ea tempestate Martino episcopo, uiro plane Apostolis conferendo, palam obiectar.e haeresis infamiam.
namque tum Martinus apud Treueros constitutus non desinebat increpare Ithacium, ut ab accusatione desisteret Мaximum orare, ut sanguine infelicium abstineret: satis superque sufficere, ut episcopali sententia haeretici iudicati ecclesiis pellerentur: saeuum esse et inauditum naeas, ut causam ecclesiae iudex saeculi iudicaret.
denique quoad usque Martinus Treueris fuit, dilata cognitio est: at mox discessurus egregia auctoritate a Мaximo elicuit sponsionem, nihil cruentum in reos constituendum.