Chronica
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
post eum, interiectis annis fere quinquaginta, Diocletiano et Maximiano imperantibus acerbissima persecutio exorta, quae per decem continuos annos plebem Dei depopulata est. qua tempestate omnis fere sacro martyrum cruore orbis infectus est: quippe certatim gloriosa in certamina ruebatur multoque auidius tum martyria gloriosis mortibus quaerebantur, quam nunc episcopatus prauis ambitionibus appetuntur.
nullis umquam magis bellis mundus exhaustus est, neque maiore umquam triumpho uicimus, quam cum decem annorum [*]( 1 rnissoP: miseoque b 3 et in templo et loco P: et in templo ac loco b, qua uitiosa scriptura de Prato inductus est ut locum mancum esse putaret call. Paulini ep. 31 et Rieron. ep. 58. 6 imperpetuum P 13 postea Pb: post aliquot edd. recentt. 19 leonida P: Leonidas b, Leonides de Prato cum Eusebio 22 iam tum uix sanum est 25 Maximiano Pb: Maximiniano praue edd. llornii et Vorstii )
extant etiam mandatae litteris praeclarae eius temporis martyrum passiones, quas conectendas non putaui, ne modum operis excederem.
Sed finis persecutionis illius fuit abhinc annos VIIII et LXXX, quo tempore Christiani imperatores esse coeperunt. namque tum Constantinus rerum potiebatur, qui primus omnium Romanorum principum Christianus fuit.
sane tum Licinius, qui aduersum Constantinum de imperio certauit, milites suos litare praeceperat: abnuentes militia reiciebat. sed id inter persecutiones non computatur: adeo res leuioris negotii fuit, quam ut ad ecclesiarum uulnera perueniret.