Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

quod quidem Christianae fidei proficiebat, quia tum paene omnes Christum Deum sub legis obseruatione credebant. nimirum id Domino ordinante dispositum, ut legis seruitus a libertate fidei atque ecclesiae tolleretur.

ita tum primum Marcus ex gentibus apud Hierosolymam episcopus fuit. quarta sub Adriano persecutio numeratur, quam tamen postea exerceri prohibuit, iniustum esse pronuntians, ut quisquam sine crimine reus constitueretur.

Post Adrianum Antonino Pio imperante pax ecclesiis fuit. sub Aurelio deinde, Antonini filio, persecutio quinta agitata. ac tum primum intra Gallias martyria uisa, serius trans Alpes Dei religione suscepta. sexta deinde Seuero imperante Christianorum uexatio fuit.

quo tempore Leonida, Origenis pater, sacrum in martyrio sanguinem fudit. interiectis deinde annis VIII et XXX pax Christianis fuit, nisi quod medio tempore Maximinus nonnullarum ecclesiarum clericos uexauit.

mox Decio imperante iam tum septima persecutione saeuitum in Christianos. inde Valerianus octauus sanctorum hostis fuit.