Chronica
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
hoc initio in Christianos saeuiri coeptum. post etiam datis legibus religio uetabatur, palamque edictis propositis Christianum esse non licebat. tum Paulus ac Petrus capitis damnati:
quorum um ceruix gladio desecta, Petrus in crucem sublatus est. dum haec Romae geruntur, Iudaei, [*](19 Tac. ann. 15, 40 sqq. ) [*](1 denuberet P (ut est ita Tae. Ann. 15, 37 extr.): nnberet b 2 thorue b 3 conspicuntur P 8 praesidis P, ut uoluercU Stgonius: prae- auliB b 11 ediderant Pb: ediderunt edd. complures 13 symonem P 13 congreaio P 15 dilapsna P 21 afficiebat P 27 latis legibus Sigonius 28 Christiano Nic. Heinsius ad Ovid. ep. Heroid. 14, 64 29 dampnati P ) [*]( 6* )
interim Nero iam etiam sibi pro conscientia scelerum inuisus, humanis rebus eximitur, incertum an ipse sibi mortem consciuerit: certe corpus illius nonrepertum.
unde creditur, etiam si se gladio ipse trangfixerit, curato uulnere eius seruatus, secundum illud, quod de eo scriptum est: et plaga mortis eius curata est, sub saeculi fine mittendus, ut mysterium iniquitatis exerceat.
Igitur post excessum Neronis Galba. imperium rapuit: mox Otho Galba interfecto occupauit.
tum Vitellius e Gallia fretus exercitibus, quibus praeerat, urbem ingressus, Othone interfecto summam rerum usurpauit. quae posteaquam ad Vespasianum delata, licet malo exemplo, bono tamen affectu rei publicae ab improbis uindicandae, cum Hierosolymam obsideret, sumit imperium et, ut mos est, diademate capiti imposito ab exercitu consalutatus. Titum filium Caesarem facit: eidem pars copiarum et obsidendae Hierosolymae negotium datum.