Chronica
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
hoc [*]( 7 I Macc. 6. 29 1 Macc. 8. ) [*]( 7 in bello P: in bellum b 8 Elimum b, Elymaeum coni de Prato 10 confluxente P, sed confluente malebat de Prato 11 res a Lysia inpr. gestas Sigonius, res uel a Lysia uel a Lysiae ducibus coni. de Prato 20 cum peditum centura milibus Sigonius 21 suisobsidioP 23 patit P \\I quia P: qua Drusius, qua quia Vorstiua 27 remitteret P 28 Antiochi P, at coni. Vorstim: Antiocho b (Antiocho Antiochi f. Drusius) )
ac primum per Bacchidem quendam et Alcimum Iudaeum. ductus exercitus: post Nicanor bello praepositus in proelio occubuit. tum Bacchides et Alcimus resumptis uiribus auctisque copiis aduersum ludam confligunt in ea pugna uictores Syri cruente admodum uictoria usi.
Hebraei in locum Iudae Ionatham, fratrem eius , deligunt interea Alcimus cum foede Hierosolymam uastasset, moritur: Bacchides socio deatitutus ad regem redit. dein post biennium rursus Bacchides bellum Iudaeis intulit, uictus pacem petit. quae propositis conditionibus data, si perfugas captiuosque et omnia bello rapta redderet.
Dum haec intra Iudaeam geruntur, adolescens quidam Rhodi educatus, nomine Alexander, Antiochi se esse filium dictitans, quod falsum erat, adiutus opibus Ptolemaei regis Alexandrini, in Syriam cum exercitu uenit: Demetrium bello superatum occidit, cum regnasset annos XII.
hic Alexander, priusquam aduersus Demetrium confligeret, foedus cum Ionatha fecerat eumque ueste purpurea et insignibus regiis donauerat. ob quod eum Ionatha auxiliis iuuerat uictoque Demetrio primus omnium congratulatum occurrerat. neque postea Alexander datam fidem corrupit.