Chronica
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
interea Antiochus, quem in Persidem profectum supra memorauimus, oppidum Elymum, regionis illius opulentissimum, fanumque ibi situm multo auro refertum, diripere conatus, confluente undique ad defensio* aem loci multitudine fugatus: insuper nuntium accepit, res [uel] a Lysia [uel a Lysimacho] inprospere gestas.
ita ex maerore animi corporis morbo incubuit. sed cum internis doloribus angeretur, reminiscens malorum, quibus populum Dei uexauerat, merito sibi illa accidisse confitebatur. deinde post paucos dies moritur, cum regnasset annos undecim. Antiocho filio regnum reliquit, cui Eupator nomen fuit.
Ea tempestate ludas Syros in arce positos obsidebat. qui cum fame atque inopia afficerentur, missis ad regem nuntiis praesidium implorant. ita Eupator cum centum milibus et equitum uiginti milibus suis subsidio uenit, praeeuntibus aciem cum ingenti terrore elefantis.
tum ludas laxata obsidione regi obuiam tendit primoque proelio Syros fundit. rex petit pacem: quia fido ingenio male usus, perfidiam consecuta ultio.
nam Demetrius, Seleuci filius, quem Romanis obsidem datum supra memorauimus, ut audiuit Antiochum decessisse, petiuit, ut se in regnum remitterent. quod cum ei negatum fuisset, clam Roma profugit, in Syriam uenit regnumque occupauit, Antiochi filio, qui annum unum et menses sex regnauerat, interfecto.