Chronica
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
qua tempestate illustris illa passio septem fratrum matrisque fuit: qui omnes, cum legem Dei, instituta maiorum uiolare suppliciis cogerentur, mori maluerunt. ad extremum poenas mortesque eorum comitata mater est.
Interea Matthathias moritur: uicarium exercitui, quem parauerat ducem, ludam filium substituit. huius ductu aduersum regios frequentibus proeliis prospere pugnatum.
nam primum Apollonium ducem hostium, qui magnis copiis in conflictum descenderat, cum omni exercitu deleuit. quod cum Seron quidam, qui tum Syriae praeerat, comperisset, multiplicatis legionibus ludam aggressus, ferox quia numero praestabat, ubi in aequum descensum, fusus ac fugatus, octingentis ferme amissis in Syriam regressus est.
id ubi compertum est Antiocho, ira [*]( 1 I Macc. 1, 35 sqq. 7 I Macc. 2. 16 II Macc. 7. 22 I Macc. 3 sqq. ) [*]( 2 maiorum P: maiorum suorum b 4 fedum P \\I uniuersam urbem P, em. de Prato 5 litabatur P: diis litabatur b 7 matthathias P: Mathathias b, et sic infra 12 queis b 13 et uel in bello P: et in bello potius b (errauit de Prato de P) 14 nantiochus P 18 Dei et b 22 aduersus b 27 quia P (per compendium) addita eadem m. Byllaba ta s. I. 28 in aequum P: in certamen b )
etenim tum praecipue grauiter pecuniae inopia affectus erat. nam deficientibus Iudaeis ab eo, qui ei ultra trecenta argenti talenta annua pensitauerant, praeterea Graecis urbibus multisque regionibus persecutionis malo turbatis — ne gentilibus quidem pepercerat, quos deserere inueteratas superstitiones et ad unum ritum deducere temptauerat, illis quidem, ubi nihil sancti erat, facile relinquentibus.