Chronica
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
nec uero hic rerum status diu mansit, omnesque se reges appellari maluerunt. primus in Syria post Alexandrum Seleucus rex fuit, subiecta eidem Perside ac Babylone.
qua tempestate Iudaei annuum stipendium trecenta argenti talenta regi dabant, nec tamen per externos magistratus, sed per sacerdotes suos regebantur. patrioque ritu uiuebant, donec plerique eorum longa rursum pace corrupti miscere omnia seditionibus et [*]( 2 Judith 15 sq. ) [*]( 6 si P: om. b 8 duo et xx] duo et XL de Prato, cf. eius edit. II, p. 123 sq. 10 Bagua spado Pb, sed cf. II, 14, 5 11 Arxes Pb 13 aler- sander P 15 omniurn b: om. P 18 liberum esset b 19 babyllonam P 21 hi P: inde b 22 Arrideo Pb 24 re de Prato: res P 27 eadem peraide ac babyllone P 29 externos Sigonius: ternos P )
Namque primum sub rege Seleuco, Antiochi magni filio, Oniam sacerdotem, uirum sanctum atque integrum, Simon quidam falsis apud regem criminibus insimulatum excutere nequiuerat.
interiecto deinde tempore Iason frater Oniae Antiochum regem, qui Seleuco fratri successerat, adiit, augmentum stipendii pollioena, si sibi summum sacerdotium traderetur.
et quamquam insolitum neque ante permissum erat perpetuo sacerdotio perfungi, sollicitus tamen regis animus, aeger auaritia, facile superatus est. ita depulso Onia Iasoni sacerdotium mandatum.
is foede admodum ciues patriamque lacerauit. dein cum per Menelaum quendam, Simonis illius fratrem, promissam regi pecuniam misisset, patefacta semel ambitioni uia, isdem artibus, quibus Iason prius, Menelaus sacerdotium obtinuerat.