Chronica
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
Iudaei fugientes persecuti caesisque multis milibus castris ac praeda potiti. Iudith summis laudibus celebrata c et v annos uixisse traditur.
haec si Ocho rege, ut opinamur, gesta sunt anno imperii eius duodecimo, a tempore Hierosolymae restitutae usque in id bellum fuerunt anni duo et xx. ceterum Ochus xx et in annos regnauit.
fuit autem ultra omnes cruentus et plus quam barbaro animo. hunc Baguas spado aegrotantem uenenis sustulit. post eum Arses, filius eius, triennio imperium tenuit, Darius annos TIn.
Aduersum hunc Alexander Macedo acie conflixit. eo uicto Persis imperium ademptum, quod ab initio Cyri steterat annos cc et L.
Alexander uictor fere omnium gentium adiisse Hierosolymae templum dicitur ac dona intulisse, edixitque per omne imperium, quod sui iuris effecerat, ut Iudaeis ibidem degentibus esset liberum in patriam reuerti. exacto duodecimo imperii anno, septimo posteaquam Darium deuicerat, apud Babylonam defunctus est.
regnum amici eius, qui simul cum illo maxima illa bella gesserant, partiti sunt. hi aliquanto tempore sine usurpatione regali susceptas partes procurauerunt, Arridaeo quodam Philippo Alexandri fratre regnante, cui perimbecillo uerbo datum imperium uidebatur, re autem penes eos erat, qui sibi exercitum et prouincias distribuerant.