Chronica
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
ea tempestate reges uicinarum gentium in annis erant, cum antea nullum inter mortales certamen fuisset. sed aduersum hos, qui bello uicina temptabant, reges Sodomorum et Gomorrae uicinarumque regionum in proelium erumpunt, primoque impetu fusi uictoriam concessere. tum a uictoribus Sodoma direpta praedae hostibus fuit, ductusque Loth in captiuitatem.
quod cum Abraham comperisset, propere armatis semis suis, numero trecentis decem et octo, reges uictoria feroces exutos praeda armisque in fugam compulit.
tum a Melchisedech sacerdote benedictus est, eidemque praedae decimas dedit. reliqua his, quibus erepta erant, reddidit.
Per idem tempus Abrahae Deus locutus est, multiplicandumque semen eius, sicut arenas maris stellasque caeli, spopondit: peregrinumque eius semen futurum praedictum ac posteros in hostili solo per quadringentos annos laturos seruitium, post libertati restituendos.
tunc ei atque uxori eius adiectione unius: litterae nomen inmutatum: ita nunc ex Abram Abraham, ex Sara Sarra dicitur. cuius quidem rei non inane mysterium non est huius operis exponere.