Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

ita turrim facere aggressi, quae caelo accederet, nutu Dei, ut officia operantium praepedirentur, a sueto sermonis genere multa diuerso neque ulli inuicem intellecto linguarum ritu loquebantur: quo promptius dispersi sunt, quia alter alterum uelut alienigenam facile relinquebat.

sed filiis Noe ita diuisus orbis fuit, ut Sem intra Orientem, Iaphet Occidentem, Cham mediis contineretur. ita usque Abraham ducta successio nihil sane insigne aut memorabile in se habuit.

Abraham autem patre Thara natus post diluuium anno millesimo et septuagesimo. Abraham uxor Sara dicta est, primaque eius in regione Chaldaeorum habitatio fuit. inde apud Charras una cum patre diuersatus est.

qua tempestate admonitus a Deo, domum patriam ac patrem relinquens, assumpto Loth fratris filio in terram Chananaeorum profectus in loco, cui Sychem nomen est, consedit.

mox annonae inopia Aegyptum concessit, ac rursum reversus. Loth, prae multitudine familiae a patruo digressus, ut laxioribus uacuae tum regionis spatiis uterentur, in [*]( 5 Gen. 10. 10 Gen. 11. 21 Gen. 12, ) [*]( 3 Nebrod b II meruit P, sed ead. m. genuit corr. II babylllon P 7 tamen P: tantum b || omis P 10 diducerentur Hornius 12 assueto P, inassueto b 14 quia P: quum b 16 iaphe P 18 natus P: natus est b 19 septuagesimo secundo H. Mercier II Sarai Io. Arcerius, cuius emendationes Vonckius in Lectt. latt. publicauit 20 eius nos: eis Pb, ei de Prato II Carras Drusius 21 a Domino b 22 domum, patriam edd. 23 chananeorum P II sychem P ut est inLXX: Sichem b 24concessit, ac rarsum reuersus Loth b; uerborum distinctionem mutauit de Prato (concessit. ac rursum reuersis, Loth Sigonius 26 aacui P; de scriptura uacuae Drusius in notis p. 45 suspicionem mouit, nec tamen uacui lectio ferenda uidetur )

7
Sodomis consedit. id oppidum infame incolis, uiris in uiros irruentibus, atque ob id inuisum Deo fuisse traditur.