de Vita Beata
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Incorruptus vir sit externis et insuperabilis miratorque tantum sui, fidens animo atque in utrumque paratus, artifex vitae ; fiducia eius non sine scientia sit, scientia non sine constantia ; maneant illi semel placita nec ulla in decretis eius litura sit. Intellegitur, etiam si non adiecero, compositum ordinatumque fore talem virum et in iis quae aget cum comitate magnificum.
Externa ratio quaerat sensibus irritata et capiens inde principia—nec enim habet aliud, unde conetur aut unde ad verum impetum capiat—, at[*]( at supplied by Gertz.) in se revertatur. Nam mundus quoque cuncta complectens rectorque universi deus in exteriora quidem tendit, sed tamen introrsum undique in se redit. Idem nostra mens faciat ; cum secuta sensus suos per illos se ad externa porrexerit, et illorum et sui potens sit.