de Vita Beata
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Quid, quod tam bonis quam malis voluptas inest nec minus turpes dedecus suum quam honestos egregia delectant ? Ideoque praeceperunt veteres optimam sequi vitam, non iucundissimam, ut rectae ac bonae voluntatis non dux sed comes sit voluptas. Natura enim duce utendum est ; hanc ratio observat, hanc consulit.
Idem est ergo beate vivere et secundum
p.118
naturam. Hoc quid sit, iam aperiam. Si corporis dotes et apta naturae conservarimus diligenter et impavide tamquam in diem data et fugacia, si non subierimus eorum servitutem nec nos aliena possederint, si corpori grata et adventicia eo nobis loco fuerint, quo sunt in castris auxilia et armaturae leves— serviant ista, non imperent—, ita demum utilia sunt menti.