de Vita Beata

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Intellegis, etiam si non adiciam, sequi perpetuam tranquillitatem, libertatem depulsis iis, quae aut irritant nos aut territant ; nam voluptatibus et timoribus proiectis[*]( timoribus proiectis supplied by Basore: voluptatibus et pro illis A : doloribus spretis supplied by Reitzenstein: voluptatibus et illiciis Bourgery. ) pro illis, quae parva ae fragilia sunt et ipsis flagitiis noxia, ingens gaudium subit, inconcussum et aequale, tum pax et concordia animi et magnitudo cum mansuetudine ; omnis enim ex infirmitate feritas est.

p.108

Potest aliter quoque definiri bonum nostrum, id est eadem sententia non isdem comprendi verbis. Quemadmodum idem exercitus modo latius panditur modo in angustum coartatur et aut in cornua sinuata media parte curvatur aut recta fronte explicatur, vis illi, utcumque ordinatus est, eadem est et voluntas pro eisdem partibus standi : ita finitio summi boni alias diffundi potest et exporrigi, alias colligi et in se cogi. Idem itaque erit, si dixero:

" Summum bonum est animus fortuita despiciens, virtute laetus " aut" Invicta vis animi, perita rerum, placida in actu cum humanitate multa et conversantium cura." Licet et ita finire, ut beatum dicamus hominem eum, cui nullum bonum malumque sit nisi bonus malusque animus, honesti cultorem, virtute contentum, quem nec extollant fortuita nec frangant, qui nullum maius bonum eo quod sibi ipse dare potest noverit, cui vera voluptas erit voluptatum contemptio.