de Vita Beata
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Quaeramus aliquod non in speciem bonum, sed solidum et aequale et a secretiore parte formosius ; hoc eruamus. Nec longe positum est; invenietur, scire tantum opus est quo manum porrigas. Nunc velut in tenebris vicina transimus offensantes ea ipsa quae desideramus.
Sed ne te per circumitus traham, aliorum quidem
Interim, quod inter omnis Stoicos convenit, rerum naturae adsentior ; ab illa non deerrare et ad illius legem exemplumque formari sapientia est. Beata est ergo vita conveniens naturae suae, quae non aliter contingere potest, quam si primum sana mens est et in perpetua possessione sanitatis suae ; deinde fortis ac vehemens, tunc pulcherrime patiens, apta temporibus, corporis sui pertinentiumque ad id curiosa non anxie, tum aliarum rerum quae vitam instruunt diligens sine admiratione cuiusquam, usura fortunae muneribus, non servitura.