de Vita Beata

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Praebui ego aliquando Aristophani materiam iocorum, tota illa comicorum poetarum manus in me venenatos sales suos effudit. Inlustrata est virtus mea per ea ipsa, per quae petebatur ; produci enim illi et temptari expedit, nec ulli magis intellegunt, quanta sit, quam qui vires eius lacessendo senserunt. Duritia silicis nullis magis quam ferientibus nota est.

Praebeo me non aliter quam rupes aliqua mari destituta, quam fluctus non desinunt, undecumque moti sunt, verberare, nec ideo aut loco eam movent aut per tot aetates crebro incursu suo consumunt. Adsilite, facite impetum ; ferendo vos vincam. In ea, quae firma et inexsuperabilia sunt, quicquid incurrit malo suo vim suam exercet. Proinde quaerite aliquam mollem cedentemque materiam, in qua tela vestra Agantur."

Vobis autem vacat aliena scrutari mala et sententias ferre de quoquam ? " Quare hic philosophus laxius habitat ? Quare hic lautius cenat ? " Papulas observatis alienas, obsiti plurimis ulceribus. Hoc tale est, quale si quis pulcherrimorum corporum naevos aut verrucas derideat, quem foeda scabies depascitur.