de Vita Beata

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Sed quamquam ista me nihil laedant, vestra tamen vos moneo causa. Suspicite virtutem, credite iis, qui illam diu secuti magnum quiddam ipsos et quod in dies maius appareat

p.174
sequi clamant, et ipsam ut deos ae professores eius ut antistites colite et, quotiens mentio sacrarum litterarum intervenerit, favete linguis." Hoc verbum non, ut plerique existimant, a favore trahitur, sed imperat silentium, ut rite peragi possit sacrum nulla voce mala obstrepente. Quod multo magis necessarium est imperari vobis, ut, quotiens aliquid ex illo proferetur oraculo, intenti et compressa voce audiatis.

Cum sistrum aliquis concutiens ex imperio mentitur, cum aliquis secandi lacertos suos artifex brachia atque umeros suspensa manu cruentat, cum aliqua genibus per viam repens ululat laurumque linteatus senex et medio lucernam die praeferens conclamat iratum aliquem deorum, concurritis et auditis ac divinum esse eum, invicem mutum alentes stuporem, adfirmatis.

Ecce Socrates ex illo carcere, quem intrando purgavit omnique honestiorem curia reddidit, proclamat : " Qui iste furor, quae ista inimica dis hominibusque natura est infamare virtutes et malignis sermonibus sancta violare ? Si potestis, bonos laudate, si minus, transite ; quod si vobis exercere taetram istam licentiam placet, alter in

p.176
alterum incursitate. Nam cum in caelum insanitis, non dico sacrilegium facitis sed operam perditis.