de Vita Beata

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Omnes mihi ex voto dies cedant, novae gratulationes prioribus subtexantur ; non ob hoc mihi placebo. Muta in contrarium hanc indulgentiam temporis, hinc illinc percutiatur animus damno, luctu, incursionibus varis, nulla hora sine aliqua querella sit ; non ideo me dicam inter miserrima miserum, non ideo aliquem execrabor diem ; provisum est enim a me, ne quis mihi ater dies esset. Quid ergo est ? Malo gaudia temperare, quam dolores compescere.”

Hoc tibi ille Socrates dicet :

Fac me victorem universarum gentium, delicatus ille Liberi currus triumphantem usque ad Thebas a solis ortu vehat, iura reges nationum petant a me[*]( nationum petant a me Gertz : penatium petant me A.); hominem esse maxime cogitabo, cum deus undique consalutabor. Huic tam sublimi fastigio coniunge protinus praecipitem mutationem; in alienum imponar fericulum exornaturus
p.168
victoris superbi ae feri pompam ; non humilior sub alieno curru agar quam in meo steteram.
Quid ergo est ? Vincere tamen quam capi malo.

Totum fortunae regnum despiciam, sed ex illo, si dabitur electio, meliora sumam. Quicquid ad me venerit, bonum fiet, sed malo faciliora ac iucundiora veniant et minus vexatura tractantem. Non est enim, quod existimes ullam esse sine labore virtutem, sed quaedam virtutes stimulis, quaedam frenis egent.