de Vita Beata

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Sed, ut tibi rationem reddam, qua nulli mortalium invideo, audi quid promittam et quanti quaeque aestimem. Divitias nego bonum esse ; nam si essent, bonos facerent. Nunc, quoniam quod apud malos deprenditur diei bonum non potest, hoc illis nomen nego. Ceterum et habendas esse et utiles et magna commoda vitae adferentis fateor.

Quid ergo sit, quare illas non in bonis numerem, et quid praestem in illis aliud quam vos, quoniam inter utrosque convenit habendas, audite. Pone in opulentissima me domo, pone aurum argentumque ubi[*]( ubi supplied by Hermes.) in promiscuo usu sit ; non suspiciam me ob ista, quae etiam si apud me, extra me tamen sunt. In sublicium pontem me transfer et inter egentes abice ; non ideo tamen me despiciam, quod in illorum numero consedero, qui manum ad stipem porrigunt. Quid enim ad rem, an frustum panis desit, cui non deest mori posse ? Quid ergo est ? Domum illam splendidam malo quam pontem. Pone in[*]( in commonly supplied.)

instrumentis splendentibus et delicato apparatu; nihilo me feliciorem credam, quod mihi molle erit amiculum, quod purpura convivis meis substernetur. Muta

p.166
stragula mea ; nihilo miserius ero, si lassa cervix mea in maniculo faeni adquiescet, si super Circense tomentum per sarturas veteris lintei effluens incubabo. Quid ergo est ? Malo, quid mihi animi sit, ostendere praetextatus et calceatus [*]( calceatus Schultess : causatus A.) quam nudis scapulis aut sectis plantis.[*]( sectis plantis(cf. Virg. Ecl. x. 49) Schultess: sententis A.)