de Tranquilitate Animi
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Sunt enim quaedam, quae corpus quoque nostrum eum quodam dolore delectent, ut versare se et mutare nondum fessum latus, et alio atque alio positu ventilari. Qualis ille Homericus Achilles est, modo pronus, modo supinus, in varios habitus se ipse
Inde peregrinationes suscipiuntur vagae et invia litora [*]( invia litora Castiglioni: et inlitora A: et aliena litora Joh. Mülier. ) pererrantur et modo mari se modo terra experitur semper praesentibus infesta levitas. " Nunc Campaniam petamus." Iam delicata fastidio sunt : " Inculta videantur, Bruttios et Lucaniae saltus persequamur." Aliquid tamen inter deserta amoeni requiritur, in quo luxuriosi oculi longo locorum horrentium squalore releventur: " Tarentum petatur laudatusque portus et hiberna caeli mitioris et regio vel antiquae satis opulenta turbae." Nimis diu a plausu et fragore aures vacaverunt, iuvat iam et humano sanguine frui : " Iam flectamus cursum ad urbem."[*]( iam flectamus cursum ad urbem transferred by Hermes (after Gertz) from a position after turbae. ) Aliud ex alio iter suscipitur et spectacula spectaculis mutantur. Ut ait Lucretius :