de Tranquilitate Animi

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Hinc illud est taedium et displicentia sui et nusquam residentis animi volutatio et otii sui tristis

p.218
atque aegra patientia ; utique ubi causas fateri pudet et tormenta introsus egit verecundia, in angusto inclusae cupiditates sine exitu se ipsae strangulant. Inde maeror marcorque et mille fluctus mentis in- certae, quam spes inchoatae suspensam habent, deploratae tristem ; inde ille adfectus otium suum detestantium querentiumque nihil ipsos habere, quod agant et alienis incrementis inimicissima invidia. Alit enim livorem infelix inertia et omnes destrui cupiunt, quia se non potuere provehere ;

ex hac deinde aversatione alienorum processuum et suorum desperatione obirascens fortunae animus et de saeculo querens et in angulos se retrahens et poenae incubans suae, dum illum taedet sui pigetque. Natura enim humanus animus agilis est et pronus ad motus. Grata omnis illi excitandi se abstrahendique materia est, gratior pessimis quibusque ingeniis, quae occupa- tionibus libenter deteruntur. Ut ulcera quaedam nocituras manus adpetunt et tactu gaudent, et foedam corporum scabiem delectat quicquid exasperat, non aliter dixerim his mentibus, in quas [*]( in quas A: in quis Lipsius.) cupiditates velut mala ulcera eruperunt, voluptati esse laborem vexatio- nemque.