de Providentia

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Fugite delicias, fugite enervantem felicitatem, qua animi permadescunt et nisi aliquid intervenit quod humanae sortis admoneat, manent[*](manent Hermes inserts.) velut perpetua ebrietate sopiti. Quem specularia semper ab afflatu

p.30
vindicaverunt, cuius pedes inter fomenta subinde mutata tepuerunt, cuius cenationes subditus et parietibus circumfusus calor temperavit, hunc levis aura non sine periculo stringet.

Cum omnia quae excesserunt modum noceant, periculosissima felicitatis intemperantia est : movet cerebrum, in vanas mentes imagines evocat, multum inter falsum ac verum mediae caliginis fundit. Quidni satius sit perpetuam infelicitatem advocata virtute sustinere quam infinitis atque immodicis bonis rumpi ? Lenior ieiunio mors est, cruditate dissiliunt.