de Providentia
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Magis urgent saeva inexpertos, grave est tenerae cervici iugum. Ad suspicionem vulneris tiro pallescit, audacter veteranus cruorem suum spectat, qui scit se saepe vicisse post sanguinem. Hos itaque deus quos probat, quos amat, indurat, recognoscit, exercet ; eos autem quibus indulgere videtur, quibus parcere, molles Venturis malis servat. Erratis enim, si quem iudicatis exceptum. Veniet et[*]( et Gruter inserts. ) ad illum diu felicem sua portio ; quisquis videtur dimissus esse, dilatus est. Quare deus optimum quemque aut mala valetudine aut luctu aut aliis incommodis afficit ?
Quia in castris quoque periculosa fortissimis imperantur ; dux lectissimos mittit, qui nocturnis hostes aggrediantur insidiis aut explorent iter aut praesidium loco deiciant. Nemo eorum qui exeunt dicit : " Male de me imperator meruit," sed " bene iudicavit." Item dicant quicumque iubentur pati timidis ignavisque flebilia: " Digni visi sumus deo in quibus experiretur quantum humana natura posset pati."