de Otio Sapientis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Ergo secundum naturam vivo, si totum me illi dedi, si illius admirator cultorque sum. Natura autem utrumque facere me voluit, et agere et contemplationi vacare. Utrumque facio, quoniam ne contemplatio quidem sine actione est.
"Sed refert," inquis, "an ad illam voluptatis causa accesseris nihil aliud ex illa petens quam adsiduam contemplationem sine exitu ; est enim dulcis et habet inlecebras suas." Adversus hoc tibi respondeo : aeque refert, quo animo civilem agas vitam, an semper inquietus sis nec tibi umquam sumas ullum tempus, quo ab humanis ad divina respicias.