de Otio Sapientis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Cogitatio nostra caeli munimenta perrumpit nec contenta est id, quod ostenditur, scire. " Illud," inquit, "scrutor, quod ultra mundum iacet, utrumne profunda vastitas sit an et hoc ipsum terminis suis cludatur ; qualis sit habitus exclusis, informia et confusa sint, in omnem partem tantundem loci obtinentia, an et illa in aliquem cultum discripta sint ; huic cohaereant mundo, an longe ab hoc secesserint et hic vacuo volutentur ; individua sint, per quae struitur omne quod natum futurumque est, an continua eorum materia sit et per totum mutabilis ; utrum contraria inter se elementa sint, an non pugnent sed per diversa con-
Ad haec quaerenda natus, aestima, quam non multum acceperit temporis, etiam si illud totum sibi vindicat. Cui licet nihil facilitate eripi, nihil neglegentia patiatur excidere, licet horas suas avarissime servet et usque in ultimum aetatis humanae terminum procedat nec quicquam illi ex eo, quod natura constituit, fortuna concutiat, tamen homo ad immortalium cognitionem nimis mortalis est.