de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Et hoc loco respondebitur : " Magnam rem ! si tres senatores quasi nequam mancipia inter verbera et flammas divisit homo, qui de toto senatu trucidando cogitabat, qui optabat, ut populus Romanus unam cervicem haberet, ut scelera sua tot locis ac temporibus diducta in unum ictum et unum diem cogeret." Quid tam inauditum quam nocturnum

p.304
supplicium ? Cum latrocinia tenebris abscondi soleant, animadversione^ quo notiores sunt, plus in exemplum emendationemque proficiant.

Et hoc loco respondebitur mihi: " Quod tanto opere admirans, isti beluae cotidianum est ; ad hoc vivit, ad hoc vigilat, ad hoc lucubrat." Nemo certe invenietur alius, qui imperaverit omnibus iis, in quos animadverti iubebat, os inserta spongea includi, ne vocis emittendae haberent facultatem. Cui umquam morituro non est relictum qua gemeret ? Timuit, ne quam liberiorem vocem extremus dolor mitteret, ne quid quod nollet audiret ; sciebat autem innumerabilia esse, quae obicere illi nemo nisi periturus auderet.