de Ira
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
deinde adeo impatiens fuit differendae voluptatis, quam ingentem crudelitas eius sine dilatione poscebat, ut in xysto maternorum hortorum, qui porticum a ripa separat, inambulans quosdam ex illis cum matronis atque aliis senatoribus ad lucernam decollaret. Quid instabat ? Quod periculum aut privatum aut publicum una nox minabatur ? Quantulum fuit lucem expectare denique, ne senatores populi Romani soleatus occideret !
Quam superba fuerit crudelitas eius ad rem pertinet scire, quamquam aberrare alicui possimus videri et in devium exire; sed hoc ipsum pars erit irae super solita saevientis. Ceciderat flagellis senatores; ipse effecit, ut dici posset " solet fieri." Torserat per omnia, quae in rerum natura tristissima sunt, fidiculis, talaribus, eculeo, igne, vultu suo.