de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

In Socrate irae signum erat vocem summittere, loqui parcius. Apparebat tunc illum sibi obstare. Deprendebatur itaque a familiaribus et coarguebatur, nec erat illi exprobratio latitantis irae ingrata. Quidni gauderet,

p.288
quod iram suam multi intellegerent, nemo sentiret ? Sensissent autem, nisi ius amicis obiurgandi se dedisset, sicut ipse sibi in amicos sumpserat.

Quanto magis hoc nobis faciendum est ! Rogemus amicissimum quemque, ut tunc maxime libertate adversus nos utatur, cum minime illam pati poterimus, nec adsentiatur irae nostrae ; contra potens malum et apud nos gratiosum, dum consipimus, dum nostri sumus, advocemus.