de Ira
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Pugna tecum ipse ! Si vis [*]( vis added by Hermes, after Madvig. ) vincere iram, non potest te illa. Incipis vincere, si absconditur, si illi exitus non datur. Signa eius obruamus et illam quantum fieri potest occultam secretamque teneamus.
Cum magna id nostra molestia fiet, cupit enim exilire et incendere oculos et mutare faciem ; sed si eminere illi extra nos licuit, supra nos est. In imo pectoris secessu recondatur feraturque, non ferat ; immo in contrarium omnia eius indicia flectamus. Vultus remittatur, vox lenior sit, gradus lentior ; paulatim cum exterioribus interiora formantur.