de Constantia
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Tale itaque aliquid et in hoc esse suspicor, quod prima specie pulchrum atque magnificum est, nec iniuriam nec contumeliam accepturum esse sapientem. Multum autem interest, utrum sapientem extra indignationem an extra iniuriam ponas. Nam si dicis illum aequo animo laturum, nullum habet privilegium, contigit illi res vulgaris et quae discitur ipsa iniuriarum assiduitate, patientia ; si negas accepturum iniuriam, id est neminem illi temptaturum facere, omnibus relictis negotiis Stoicus fio."
Ego vero sapientem non imaginario honore verborum exornare constitui, sed eo loco ponere quo nulla permittatur iniuria. " Quid ergo ? Nemo erit qui lacessat, qui temptet ? " Nihil in rerum natura tam sacrum est, quod sacrilegum non inveniat, sed non ideo divina minus in sublimi sunt, si exsistunt qui magnitudinem multum ultra se positam non tacturi appetant ; invulnerabile est non quod non feritur, sed quod non laeditur ; ex hac tibi nota sapientem exhibebo.