de Constantia

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Huic tu putas iniuriam fieri potuisse a populo, quod aut praeturam illi detraxit aut togam ? Quod sacrum illud caput purgamentis oris adspersit ? Tutus est sapiens nec ulla affici aut iniuria aut contumelia potest.

Videor mihi intueri animum tuum incensum et effervescentem ; paras adclamare : " Haec sunt quae auctoritatem praeceptis vestris detrahant. Magna promittitis et quae ne optari quidem, nedum credi possint; deinde ingentia locuti cum pauperem negastis esse sapientem, non negatis solere illi et servum et tectum et cibum deesse, cum sapientem negatis insanire, non negatis et alienari et

p.54
parum sana verba emittere et quicquid vis morbi cogit audere, cum sapientem negastis servum esse, idem non itis infitias et veniturum et imperata facturum et domino suo servilia praestaturum ministeria. Ita sublato alte supercilio in eadem quae ceteri descenditis mutatis rerum nominibus.