de consolatione ad Polybium

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Quid fata deflemus ? Non reliquit ille nos sed antecessit. Est, mihi crede, magna felicitas in ipsa necessitate moriendi. Nihil ne in totum quidem diem certi est. Quis in tam obscura et involuta veritate divinat, utrumne fratri tuo mors inviderit an consuluerit ?

Illud quoque, qua iustitia in omnibus rebus es, necesse est te adiuvet cogitantem non iniuriam tibi

p.384
factam, quod talem fratrem amisisti, sed beneficium datum, quod tam diu tibi pietate eius uti fruique licuit.

Iniquus est, qui muneris sui arbitrium danti non relinquit, avidus, qui non lucri loco habet, quod accepit, sed damni, quod reddidit. Ingratus est, qui iniuriam vocat finem voluptatis, stultus, qui nullum fructum esse putat bonorum nisi praesentium, qui non et in praeteritis adquiescit et ea iudicat certiora, quae abierunt, quia de illis ne desinant non est timendum.

Nimis angustat gaudia sua, qui eis tantummodo, quae habet ac videt, frui se putat et habuisse eadem pro nihilo ducit ; cito enim nos omnis voluptas relinquit, quae fluit et transit et paene ante quam veniat aufertur. Itaque in praeteritum tempus animus mittendus est et quicquid nos umquam delectavit reducendum ac frequenti cogitatione pertractandum est ; longior fideliorque est memoria voluptatum quam praesentia. Quod habuisti ergo optimum fratrem, in summis bonis pone!