de consolatione ad Polybium
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Non est quod cogites, quanto diutius habere potueris, sed quam diu habueris. Rerum natura illum tibi sicut ceteris fratres suos non mancipio dedit, sed commodavit; cum visum est deinde repetit nec tuam in eo satietatem secuta est sed suam legem.
Si quis pecuniam creditam solvisse se moleste ferat, eam
Gaude itaque habuisse te tam bonum fratrem et usum fructumque eius, quamvis brevior voto tuo fuerit, boni consule. Cogita iucundissimum esse, quod habuisti, humanum, quod perdidisti. Nec enim quicquam minus inter se consentaneum est quam aliquem moveri, quod sibi talis frater parum diu contigerit, non gaudere, quod tamen contigerit.
"At inopinanti ereptus est." Sua quemque credulitas decipit et in eis, quae diligit, voluntaria mortalitatis oblivio. Natura nulli se necessitatis suae gratiam facturam esse testata est. Cotidie praeter oculos nostros transeunt notorum ignotorum- que funera, nos tamen aliud agimus et subitum id putamus esse, quod nobis tota vita denuntiatur futurum. Non est itaque ista fatorum iniquitas, sed mentis humanae pravitas insatiabilis rerum omnium, quae indignatur inde excidere, quo admissa est precario.