de consolatione ad Polybium
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Satis praestiterit ratio, si id unum ex dolore, quod et superest et abundat, exciderit; ut quidem nullum omnino esse eum patiatur, nec sperandum ulli nec concupiscendum est. Hunc potius modum servet, qui nec impietatem imitetur nec insaniam et nos in eo teneat habitu, qui et piae mentis est nec motae. Fluant lacrimae, sed eaedem et desinant, trahantur ex imo gemitus pectore, sed idem et finiantur ; sic rege animum tuum, ut et sapientibus te adprobare possis et fratribus.
Effice, ut frequenter fratris tui memoriam tibi velis occurrere, ut illum et sermonibus celebres et adsidua recordatione repraesentes tibi, quod ita demum consequi poteris, si tibi memoriam eius iucundam magis quam flebilem feceris; naturale est enim, ut semper animus ab eo refugiat, ad quod eum tristitia rever- titur.
Cogita modestiam eius, cogita in rebus agendis sollertiam, in exsequendis industriam, in promissis