de consolatione ad Polybium
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Quod ad ipsam fortunam pertinet, etiam si nunc agi apud te causa eius non potest—omnia enim illa, quae nobis dedit, ob hoc ipsum, quod aliquid eripuit, invisa sunt,—tunc tamen erit agenda, cum primum aequiorem te illi iudicem dies fecerit ; tunc enim poteris in gratiam eum illa redire. Nam multa providit, quibus hanc emendaret iniuriam, multa etiamnunc dabit, quibus redimat ; denique ipsum hoc, quod abstulit, ipsa dederat tibi.
Noli ergo contra te ingenio uti tuo, noli adesse dolori tuo. Potest quidem eloquentia tua quae parva sunt approbare pro magnis, rursus magna attenuare et ad minima deducere ; sed alio istas vires servet suas,
Numquam autem ego a te, ne ex toto maereas, exigam. Et scio inveniri quosdam durae magis quam fortis prudentiae viros, qui negent doliturum esse sapientem. Hi non videntur mihi unquam in eiusmodi casum incidisse, alioquin excussisset illis fortuna superbam sapientiam et ad confessionem eos veri etiam invitos compulisset.