de consolatione ad Polybium

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Deinde adiecit rem maioris et prudentiae et animi : "Et huic rei sustuli." Omnes huic rei tollimur ; quisquis ad vitam editur, ad mortem destinatur. Gaudeamus ergo[*]( ergo added by Erasmus.) eo, quod dabitur, reddamusque id, cum reposcemur. Alium alio tempore fata comprehendent, neminem praeteribunt. In procinctu stet animus et id quod necesse est numquam timeat, quod incertum est semper expectet.

Quid dicam duces ducumque progeniem et multis aut consulatibus conspicuos aut triumphis sorte defunctos inexorabili ? Tota eum regibus regna populique eum regentibus[*]( regentibus Haase: gentibus O.) tulere fatum suum; omnes, immo omnia in ultimum diem spectant. Non idem universis finis est ; alium in medio cursu vita deserit, alium in ipso aditu relinquit, alium in extrema senectute fatigatum iam et exire cupientem vix emittit; alio quidem atque alio tempore, omnes tamen in eundem locum tendimus. Utrumne stultius sit nescio mortalitatis legem ignorare, an impudentius recusare.