de consolatione ad Polybium

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

"At inopinanti ereptus est." Sua quemque credulitas decipit et in eis, quae diligit, voluntaria mortalitatis oblivio. Natura nulli se necessitatis suae gratiam facturam esse testata est. Cotidie praeter oculos nostros transeunt notorum ignotorum- que funera, nos tamen aliud agimus et subitum id putamus esse, quod nobis tota vita denuntiatur futurum. Non est itaque ista fatorum iniquitas, sed mentis humanae pravitas insatiabilis rerum omnium, quae indignatur inde excidere, quo admissa est precario.

Quanto ille iustior, qui nuntiata fili morte dignam magno viro vocem emisit: " Ego cum genui, tum moriturum scivi." Prorsus non

p.388
mireris ex hoc natum esse, qui fortiter mori posset. Non accepit tamquam novum nuntium filii mortem ; quid enim est novi hominem mori, cuius tota vita nihil aliud quam ad mortem iter est ? " Ego eum genui, tum moriturum scivi."