de consolatione ad Marciam

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

“Cur te, filia, tam longa tenet aegri- tudo ? Cur in tanta veri ignoratione versaris, ut inique actum eum filio tuo iudices, quod integro domus statu integer ipse se [*]( se added by Haase.) ad maiores recepit suos ? Nescis quantis fortuna procellis disturbet omnia ? Quam nullis benignam facilemque se praestiteris nisi qui minimum cum illa contraxerant ? Regesne tibi nominem felicissimos futuros, si maturius illos mors instantibus subtraxisset malis ? an Romanos duces, quorum nihil magnitudini deerit, si aliquid aetati detraxeris ? an nobilissimos viros clarissimosque ad ictum militaris gladi composita cervice curvatos ?

Respice patrem atque avum tuum : ille in alieni percussoris venit arbitrium ; ego nihil in me cuiquam permisi et cibo prohibitus ostendi tam magno me quam uidebar animo scripsisse.[*]( tam magno me quam videbar animo scripsisse Haase: quam magno me quam uibar animo scribsisse (magno me quam in the margin) A1: tam magno me quam vivebam animo scripsisse Waltz. ) Cur in domo nostra diutissime lugetur qui felicissime moritur ? Coimus omnes in unum videmusque non alta nocte circumdati nil apud vos, ut putatis, optabile, nil excelsum, nil splendidum, sed humilia cuncta et gravia et anxia et quotam partem luminis nostri cernentia!

Quid dicam nulla hic arma mutuis furere concursibus nec classes classibus frangi nec parricidia aut fingi aut cogitari nec fora litibus strepere dies perpetuos,

p.94
nihil in obscuro, detectas mentes et aperta praecordia et in publico medioque vitam et omnis aevi prospectum venientiumque?