de consolatione ad Marciam
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Excepit illum coetus sacer, Scipiones
Sic itaque te, Marcia, gere, tamquam sub oculis patris filique posita, non illorum, quos noveras, sed tanto excelsiorum et in summo locatorum. Erubesce quicquam humile aut volgare cogitare [*]( cogitare added by Hermes.) et mutatos in melius tuos flere ! Aeternarum rerum per libera et vasta spatia dimissi sunt [*]( dimissi sunt Gertz: dimissi A 1: dimissos F.) ; non illos interfusa maria discludunt nec alti- tudo montium aut inviae valles aut incertarum vada Syrtium: omnia ibi plana [*]( omnia ibi plana Gertz: omnium plana A: omnia plana F: omnia in plano habent Waltz. ) et ex facili mobiles et expediti et in vicem pervii sunt intermixtique sideribus.
Puta itaque ex illa arce caelesti patrem tuum Marcia, cui tantum apud te auctoritatis erat quantum tibi apud filium tuum, non illo ingenio, quo civilia bella deflevit, quo proscribentis in aeternum ipse proscripsit, sed tanto elatiore, quanto est ipse sub-