de consolatione ad Marciam

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Incipe virtutibus illum, non annis aestimare ; satis diu vixit. Pupillus relictus sub tutorum cura

p.86
usque ad quartum decimum annum fuit, sub matris tutela semper. Cum haberet SUOS penates, relinquere tuos noluit et in materno contubernio, eum vix paternum liberi ferant, perseveravit. Adulescens statura, pulchritudine, certo corporis robore castris natus militiam recusavit ne a te discederet.

Computa, Marcia, quam raro liberos videant quae in diversis domibus habitant; cogita tot illos perire annos matribus et per sollicitudinem exigi, quibus filios in exercitu habent: scies multum patuisse hoc tempus, ex quo nil perdidisti. Numquam e conspectu tuo recessit ; sub oculis tuis studia formavit excellentis ingeni et aequaturi avum, nisi obstitisset verecundia, quae multorum profectus silentio pressit.

Adulescens rarissimae formae in tam magna feminarum turba viros corrumpentium nullius se spei praebuit, et cum quarundam usque ad temptandum pervenisset improbitas, erubuit quasi peccasset, quod placuerat. Hac sanctitate morum effecit, ut puer admodum dignus sacerdotio videretur, materna sine dubio suffragatione, sed ne mater quidem nisi pro bono candidato valuisset.