de consolatione ad Marciam
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Cognito consilio eius publica voluptas erat, quod e faucibus avidissimorum luporum educeretur praeda. Accusatores auctore Seiano adeunt consulum tribunalia,queruntur mori Cordum, ut interpellarent [*]( interpellarent inferior MSS.: interpella A: interpellaret Waltz. ) quod coegerant [*]( quod coegerant A: quod coeperant Waltz.) ; adeo illis Cordus videbatur effugere. Magna res erat in quaestione, an mortis ius rei perderent ; dum deliberatur, dum accusatores iterum adeunt, ille se absolverat. Videsne, Marcia, quantae iniquorum temporum vices ex inopi- nato ingruant ? Fles, quod alicui tuorum mori necesse fuit ? Paene non licuit !
Praeter hoc quod omne futurum incertum est et ad deteriora certius, facillimum ad superos iter est animis cito ab humana conversatione dimissis ; minimum enim faecis, ponderis traxerunt. Ante quam obdurescerent et altius terrena conciperent liberati leviores ad originem suam revolant et facilius quicquid est illud obsoleti inlitique eluunt.
Nec umquam magnis ingenis cara in corpore mora est ; exire atque erumpere gestiunt, aegre has angustias