de consolatione ad Marciam

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Licet mihi vivaces et in memoriam traditae senectutis viros nomines, centenos denosque percenseas annos : cum ad omne tempus dimiseris animum, nulla erit illa brevissimi longissimique aevi differentia, si inspecto quanto quis vixerit spatio comparaveris quanto non vixerit.

Deinde sibi maturus decessit ; vixit enim quantum debuit vivere, nihil illi iam ultra supererat. Non una hominibus senectus est, ut ne animalibus quidem. Intra quattuordecim quaedam annos defetigavit, et haec illis longissima aetas est quae homini prima ; dispar cuique vivendi facultas data est. Nemo nimis cito moritur, quia victurus diutius quam vixit non fuit.

Fixus est cuique terminus ; manebit semper, ubi positus est, nec illum ulterius diligentia aut gratia promovebit. Sic habe, te illum ex consilio perdidisse. Tulit suum Metasque dati pervenit ad aevi.