de consolatione ad Marciam
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
M. Catonem si a Cypro et hereditatis regiae dispensatione redeuntem mare devorasset vel eum illa ipsa pecunia, quam adferebat civili bello stipendium, nonne illi bene actum foret ? Hoc certe secum tulisset, neminem ausurum coram Catone peccare. Nunc annorum adiectio paucissimorum virum libertati non suae tantum sed publicae natum coegit Caesarem fugere, Pompeium sequi. Nihil ergo illi mali immatura mors attulit ; omnium etiam malorum remisit patientiam.
" Nimis tamen cito perit et immaturus." Primum puta illi superfuisse—comprende quantum plurimum procedere homini licet : quantum est ? Ad brevissimum tempus editi, cito cessuri loco venienti in pactum [*]( in pactum A: inpacatum Madvig: inpactum Gertz: impacato Waltz. ) hoc prospicimus hospitium. De nostris aetatibus loquor, quas incredibili celeritate aevum volvit ? Computa urbium saecula ; videbis quam non diu steterint etiam quae vetustate gloriantur. Omnia humana brevia et caduca sunt et infiniti temporis nullam partem occupantia.
Terram hanc cum urbibus populisque et fluminibus et ambitu maris puncti loco ponimus ad universa referentes ; minorem portionem aetas nostra quam puncti habet, si omni tempori comparetur, cuius maior est mensura quam